- SUPERCILIA
- SUPERCILIAin Iunonis olim tutela fuêre, teste Sext. Pompeiô, quod iis protegantur oculi, per quos luce fruimur, quam a Iunone tribui putabant Lucina inde dicta: Quemadmodum ipsos oculos Cupidini, Veneris filio, in quibus ceu speculâ quâdam excubet, sacros fecêre prisci, ut ex Philostrato discimus. Vide Lil. Gyraldum Syntag. 1. Deorum Gentil. et Hadr. Iunium Animadvers. l. 4. 12. Atque de hoc usu pulchre Basilius Magnus, in illud, Attende tibi ipsi, in fin. Et quidem oculi praecelsam illam, occupaverunt arcem, speculationi destinatam, ne qua partium corporis liberum sibi adimeret prospectum, aut inumbraret, quin ut in directum potius e superiore loco--aciem intendant, sub tenui tegumento Superciliorum desidentes. Sed post lapsum superbiae sedes hîc facta est, verum et sic pars ista μὴμικρὸνμέρος non contemnendum membrum humani corporis aestimatum Demetrio Peripatetico ut paulo supra dictum. Inde porro Cosmetice circa illa quoque occupari, et nigrô stibii pulvere ea circumducere, ac in arcum formare, in sequiore sexu coepit. Pollux de stibio, Τοὺς ὀφθαλμοὺς ὑπογράφει, τὰς ὀφρῦς μελαίνει, εἰς γραμμὰς ἡμικυκλίων περιάγει, vide ubi de hoc medicamine supra, et Plin. l. 30. c. 15. Iisdem amaracinum unguentum destinatum olim, dicemus voce Unguentem. Imo ete pyxide supercilia deprompta habes supra, ubi de Veter. Ornatricibus. Alius abusus, quod inter tria omina, stricte sic dicta, quoque fuit dextri oculi seu supercilii παλμὸς seu Salissatio, iuxta Theocriteum illud Id. 3. Α῞λλεται ὀφθαλμός μοι ὀ δεξιός. Aliud est quod Barbaros quosdam Supercilia tingere consuevisse, ut formidabiliores essent hostibus, diximus alibi. Coeterum in Scenicis personis, Adolescens frugi rugas olim aliquot in fronte habebat, quod indicium Physiognomones optimi animi statuunt---Intenta quoque supercilia consideratum hominem designabant: quemadmodum corrugata diiudicantem etc. I. C. Scaliger Poetices l. 1. c. 14. Ab homine vox transiit ad declivitates planiores monticulorum minutiorum, aut tumulorum, qui colles ob exiguitatem dici non possunt, apud Agrimensores Hyginum, Frontinum, Flaccum. Quô sensu statius Theb. l. 6. v. 63. ubi de summitate lecti funebris.Summa crepant aurô, Tyriôque attollitur ostrôMolle Supercilium ---- ----De cuiusmodi Superciliis, vide quae Guil. Philander et Bernardinus Baldus ad Vitruvium notant: de coeteris vero pulchra tradit N. Cresollius Vacationum Autumn. l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.